Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed postquam Saturnus a filio pulsus in Latiumque delatus est

  1. arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis,
cum iam populus uel noui regis metu uel sua sponte deprauatus deum colere desisset regemque pro deo habere coepisset, cum ipse propemodum parricida exemplo ceteris esset ad uiolandam pietatem,
  1. deseruit propere terras iustissima uirgo,
sed non, ut ait Cicero,
  1. et Iouis in regno caelique in parte resedit
  2. .

quomodo enim poterat in eius regno residere aut commorari [*](EPITOME 12-16] c. 54, 6. ) [*](AUCTORES 5] Quid. Metam. I 111. 11] Verg. Aen. VIII 320. 16] Germanic. Arat. 137. 18] Arat. frgm. 23. ) [*](li(G)RHSPV] 1 tunc BH, (t)un[e] G priuatum B, priuati S priuati — liberales fuisse in inf. mg. P2 2 natos sibi fructus R 3 non] nec H 4 commuuem Y 6 nec mirum bis, alt. eras. V propria BI, promtuTia sic B3, promptaria R (sed m s. I. Rx) P benigne om. R, benign*e (a er.) H, benigna S, benignae V 7 interficiens BI, CQrr. B3 famemque S 8 facerent B abundarewt (n tn. 1?) P 9 copiosoque H donare S I, donaret 82 10 a om. BPi, s. I. P1 filio* (s er.) S 11 regni P 13 desiisset S 14 cum ipse — ceteris esset in inf. mg. B3 paricida P 16 deserit ut B propere cOrrector codicis S Germanici, propriae f-rie S) BHSV codd. quidam Germanici, proprie RP alii codd. Germ. terra Bx (corr. B3), terrae H 17 non om. P cicero in maro corr. B3 19 regnum H)

416
qui patrem regno expulit, bello persecutus est, exulem toto orbe iactauit?
  1. ille malum uirus serpentibus addidit atris
  2. praedarique lupos iussit,
id est odium et inuidiam et dolum hominibus inseuit, ut tam essent quam serpentes uenenati, tam rapaces quam lupi.

quod quidem uere faciunt ii qui iustos ac fideles deo persecuntur dantque iudicibus saeuiendi aduersus innoxios potestatem.

fortasse aliquid eiusmodi Iuppiter fecerit ad expugnandam tollendamque iustitiam et idcirco efferasse serpentes ac lupos acuisse tradatur.

  1. tum belli rabies et amor successit habendi
  2. .