Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et ideo non erant neque dissensiones nequp inimicitiae neque bella,
ut Germanicus Caesar in Arateo loquitur carmine,
- nondum uesanos rabies nudauerat enses,
immo ne alienigenis quidem, sed neque ulli omnino gladii qui nudarentur fuerunt.
- nec consanguineis fuerat discordia nota,
quis enim praesente ac uigente iustitia aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quicquam concupisceret?
ut Cicero in suo narrat: quod est proprium nostrae religionis.
- malebant tenui contenti uiuere cultu,
- ne signare quidem aut partiri limite campum
- fas erat: in medium quaerebant,
quippe cum deus communem omnibus terram dedisset, ut communem degerent uitam, non ut rabida et furens auaritia sibi omnia uindicaret, nec ulli deesset quod omnibus nasceretur.