Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et ideo non erant neque dissensiones nequp inimicitiae neque bella,

  1. nondum uesanos rabies nudauerat enses,
ut Germanicus Caesar in Arateo loquitur carmine,
  1. nec consanguineis fuerat discordia nota,
immo ne alienigenis quidem, sed neque ulli omnino gladii qui nudarentur fuerunt.

quis enim praesente ac uigente iustitia aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quicquam concupisceret?

  1. malebant tenui contenti uiuere cultu,
ut Cicero in suo narrat: quod est proprium nostrae religionis.
  1. ne signare quidem aut partiri limite campum
  2. fas erat: in medium quaerebant,