Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hi plane intellexerunt abesse hane a rebus humanis eamque finxerunt offensam uitiis hominum cessisse terra in caelumque migrasse. atque ut doceant quid sit iuste uiuere — solent enim praecepta per ambages dare —, a Saturni temporibus, quae illi uocant aurea, repetunt exempla iustitiae narrantque in quo statu fuerit humana uita, dum illa in terra moraretur..

quod quidem non pro poetica nctione, sed pro uero habendum est. Saturno enim regnante, nondum deorum cultibus institutis nec adhuc illa gente ad diuinitatis opinionem consecrata, deus [*](EPITOME 14-414,1] cf. c. 20, 1. ) [*](B(G)RRSPV} 1 hominis P diserrtil R*, deserti H coeperunt JIVae (u ras. in i corr.) 2 maluer (i. e. -runt) S 3 religione H falsam H occasuram (h er.) V 5 solam] et solam P et ueram edd. 6 uagatus (g e.r c nt. 2) P 8 r (i. e. estj post fons s. I. P2 ipse cum Walchio Heumannus, cf. etiam Butnenwnnum, ipsa C 9 quUesaierunt B2 quoque om. P rqui1 B1, qui et S\' 10 philosophiae (ae ex a m.2?) V post nomen s. I. a B2 pro sapieutibus] prospicientibus B\', corr. Bs 11 ii R 12 humanibus (exp. m. 2) V terram BH, e terra P edd. 13 eaelumquae R edoceant B 14 a Soleant enim incipit codicis G pag. 97 (54) paene tota lecta soleant G am bage rS1 82 a] et ra\' P saturnis G temporis P 15 illi uocantJ inuocant P et exempla S iustitia R narrant quae BarP, narrentque H 16 quos (exp. m. 2) H 17 quod] quae Bl, corr. B2 pro poetica — habendum] dum R pro om. G \'poaetica 82 fictio P 18 regnante] regna tenenti BG cultoribus B, culto[ribus] G 19 ad illa gente — consecrata cf. c. 6, 13 omni eius progenie ponsecratn illo (o e:r aj Bz gens R a H ad diuinitatis ad opiniolipui G opinione H consita B deus] adeo R\', corr. B3 )

414
utique colebatur.

et ideo non erant neque dissensiones nequp inimicitiae neque bella,

  1. nondum uesanos rabies nudauerat enses,
ut Germanicus Caesar in Arateo loquitur carmine,
  1. nec consanguineis fuerat discordia nota,
immo ne alienigenis quidem, sed neque ulli omnino gladii qui nudarentur fuerunt.

quis enim praesente ac uigente iustitia aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quicquam concupisceret?

  1. malebant tenui contenti uiuere cultu,
ut Cicero in suo narrat: quod est proprium nostrae religionis.
  1. ne signare quidem aut partiri limite campum
  2. fas erat: in medium quaerebant,