Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
fortasse aliquid eiusmodi Iuppiter fecerit ad expugnandam tollendamque iustitiam et idcirco efferasse serpentes ac lupos acuisse tradatur.
- tum belli rabies et amor successit habendi
.
neque inmerito. sublata enim dei religione boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. sic hominibus intercidit communitas uitae et diremptum est foedus societatis humanae.