Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nunc reddenda est de iustitia proposita disputatio. quae aut ipsa est summa uirtus aut fons est ipse uirtutis: quam non modo philosophi quaesierunt, sed poetae quoque, qui priores multo fuerunt et ante natum philosophiae nomen pro sapientibus habebantur.

hi plane intellexerunt abesse hane a rebus humanis eamque finxerunt offensam uitiis hominum cessisse terra in caelumque migrasse. atque ut doceant quid sit iuste uiuere — solent enim praecepta per ambages dare —, a Saturni temporibus, quae illi uocant aurea, repetunt exempla iustitiae narrantque in quo statu fuerit humana uita, dum illa in terra moraretur..