Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qua materia non est usus ut debuit: non enim scripturae testimoniis, quam ille utique uanam fictam commenticiam putabat, sed argumentis et ratione fuerat refellendus.

nam cum ageret contra hominem ueritatis ignarum, dilatis paulisper diuinis lectionibus formare hunc a principio tamquam rudem debuit eique paulatim lucis principia monstrare, ne toto lumine obiecto caligaret.

nam sicut infans solidi ac fortis cibi capere uim non potest ob stomachi teneritudinem, sed liquore lactis ac mollitudine alitur, donec firmatis uiribus uesci fortioribus possit, ita et huic oportebat, quia nondum poterat capere diuina, prius humana testimonia offerri id est philosophorum et historicorum, ut suis potissimum refutaretur auctoribus.

quod quia ille non fecit raptus eximia eruditione diuinarum litterarum, ut iis solis contentus esset quibus fides constat, accessi deo inspirante, ut ego facerem et simul ut uiam ceteris ad imitandum pararem.

ac si hortatu nostro docti [*](AUCTORES 6] ad Demetr. c. 1. ) [*](BliHSPV] 1 quod] quod aut BH, quod est R in om. H uegatione] in negatione H 2 est om. R fecimus SP 3 quo fq in ras. ex s ? m. 3) B rcolltilleril B3 defugi* (i er.) B, defugio H 4 iuplere B, inpleam H 5 in ea] ne P post qua (~ ut uid. er.) s. I. ad B2 deiuetrium V 7 quS inateria (duo - ut uid. er.) B 8 uanam] unam P commenticiamque B, commentaticiam H, commeutitialU V lOcumJ eUlll et S 11 lectitionibus H a om. P 12 deberet H demonstrare B, monstarent sic H 13 calig**aret (in er.) B 14 stomaci B 15 liquo- v rem Bsar alit (i. e. -tur) ex alit (i. e. -tt\'l\') 82 decet B\', donec et B2 »*uesci (ut er.) B uesci tirmatis uiribus P 10 et om. H quia] quoniam H, qui P nondum] adhuc nondum B 17 offerres B, adferri H, offerre P idest (st ex m nł. 2) S 18 et historicorum om. V istoicorum BarRar (in utroque cod. pr. i cr.), stoicorum H, istoricorum P ut] et V auctoritatibus Heumannus 20 iis edd., his C (nioli quod \'h\'is R) 21 et] ut R, ac H ut] et R 22 parare P hortatu] hoc stata S, ortatu V )

413
homines ac diserti huc se conferre coeperint et ingenia sua uimque dicendi in hoc ueritatis campo iactare maluerint, euanituras breui religiones falsas et occasuram esse omnem philosophiam nemo dubitauerit, si fuerit omnibus persuasum cum hanc solam religionem, tum etiam solam ueram esse sapientiam. sed euagatus sum longius quam uolebam.

Nunc reddenda est de iustitia proposita disputatio. quae aut ipsa est summa uirtus aut fons est ipse uirtutis: quam non modo philosophi quaesierunt, sed poetae quoque, qui priores multo fuerunt et ante natum philosophiae nomen pro sapientibus habebantur.

hi plane intellexerunt abesse hane a rebus humanis eamque finxerunt offensam uitiis hominum cessisse terra in caelumque migrasse. atque ut doceant quid sit iuste uiuere — solent enim praecepta per ambages dare —, a Saturni temporibus, quae illi uocant aurea, repetunt exempla iustitiae narrantque in quo statu fuerit humana uita, dum illa in terra moraretur..