Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui ut describis cum Domitianus eum punire uellet, repente in iudicio non conparuit. quam ille qui et conprehensus est et cruci adfixus.
at enim ex hoc ipso fortasse insolentiam Christi uoluit arguere, quod deum se constituerit, ut ille uerecundior fuisse uideatur, qui cum maiora faceret, ut hic putat, tamen id sibi non adrogauerit.
omitto nunc ipsa opera conparare, quia in secundo et in superiore libro de fraude ac praestigiis artis magicae dixi.
nego esse quemquam qui non optet in primis id sibi post mortem contingere quod etiam reges maximi concupiscunt.
cur enim sibi homines sepulchra magnifica, cur statuas, cur imagines conparant? cur aliquibus claris factis aut etiam pro ciuibus morte suscepta student opiniones hominum promereri? cur denique ipse ingenii tui monumentum hoc detestabile stultitia tamquam caeno aedificatum constituere uoluisti, nisi quod inmortalitatem de memoria nominis speras?