Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cur igitur, o delirum caput, nemo Apollonium pro deo colit? nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus, cum quo te in sempiternum uerus deus puniet.
si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui ut describis cum Domitianus eum punire uellet, repente in iudicio non conparuit. quam ille qui et conprehensus est et cruci adfixus.