Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quis tantae auctoritati audeat repugnare? credamus hoc plane, nam fortasse illi hoc in somnis Apollo aliquis nuntiauit. tot semper latrones perierunt et cottidie pereunt, utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam non dicam deus,

sed homo appellatus est? uerum tu forsitan ex eo credidisti, quia uos homicidam . Martem consecrastis ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Ariopagitae in crucem sustulissent.