Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ipsum autem Christum adfirmauit a Iudaeis fugatum collecta nongentorum hominum manu latrocinia fecisse.
quis tantae auctoritati audeat repugnare? credamus hoc plane, nam fortasse illi hoc in somnis Apollo aliquis nuntiauit. tot semper latrones perierunt et cottidie pereunt, utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam non dicam deus,
sed homo appellatus est? uerum tu forsitan ex eo credidisti, quia uos homicidam . Martem consecrastis ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Ariopagitae in crucem sustulissent.