Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque deum credimus non magis ex factis operibusque mirandis quam ex illa ipsa cruce, quam uos sicut canes lambitis, quoniam simul et illa praedicta est.

non îgitur suo testimonio — cui enim de se dicenti potest credi? —, sed prophetarum testimonio, qui omnia quae fecit ac passus est multo ante cecinerunt, fidem diuinitatis accepit, quod neque Apollonio neque Apuleio neque cuiquam magorum potuit aut potest aliquando contingere.

cum igitur talia ignorantiae suae deliramenta fudisset, cum ueritatem penitus excindere conisus esset, ausus est libros suos nefarios ac dei hostes φιλαληθεῖς; adnotare.

o caecum pectus, o mentem Cimmeriis ut aiunt tenebris atrorem! discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui niues atramentum fuerunt. atquin eadem caecitas est et uero falsitatis et mendacio ueritatis nomen inponere. uidelicet homo subdolus uoluit lupum sub ouis pelle celare, ut fallaci titulo posset in retire lectorem.