Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
illorum autem traditio quia uera est, quadrat undique ac sibi tota consentit et ideo persuadet, quia constanti ratione subfulta est.
non igitur quaestus et commodi gratia religionem istam conmenti sunt, quippe qui et praeceptis et re ipsa eam uitam secuti sint, quae et uoluptatibus caret et omnia quae habentur in bonis spernit, et qui non tantum pro fide mortem subierint, sed etiam morituros esse se et scierint et praedixerint et postea uniuersos qui eorum disciplinam secuti essent acerba et nefanda passuros.