Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non est mirum si tu, qui a dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intellegis eorum quae legisti, cum Iudaei, qui a principio prophetas lectitauerant quibusque sacramentum dei fuerat adsignatum, tamen quid legerent ignorauerint.
disce igitur, si quid tibi cordis est, non idcirco a nobis deum creditum, quia mirabilia fecit, sed quia uidimus in eo facta esse omnia quae nobis adnuntiata sunt uaticinio prophetarum.