Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non in quit hoc dico, idcirco Apollonium non haberi deum, quia noluerit, sed ut appareat nos sapientiores esse, qui mirabilibus factis non statim fidem diuinitatis adiunximus, quam uos, qui ob exigua portenta deum credidistis.
non est mirum si tu, qui a dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intellegis eorum quae legisti, cum Iudaei, qui a principio prophetas lectitauerant quibusque sacramentum dei fuerat adsignatum, tamen quid legerent ignorauerint.