Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Afuit ergo ab his fingendi uoluntas et astutia, quoniam rudes fuerunt. aut quis possit indoctus apta inter se et [*](BRHSPVJ 1 tum] tunc UllUS R quia uictor B 3 quosj quod H 4 libros B christiauos B2 iusfctator H 5 sed om. P ad] ut H ut om. H human+e (a er.) B, humanae RSP, humanf sic V 6 ita add. B3 scripturae (e add. m. 2) H sanctae BH acuere V 7 sibi] ut sibi H 8 uideantur H n post. adeo 5 litt. enLSae, quarum extremae at, B intime H \'euiumerans B3 \'fuisse1 (add. nt. 2) ei eadem disciplina B 10 supra quis hoc f; (i. e. sed) m. recentiss. P 11 qui] quae V 13 ni B \'eius1 B3 diuinae (o ras. ex m) H litterae om. V 14 \'t.elmeritas PJ audire SV 15 aut] aut quod R dicit B 16 a om.RV 17 afuit] fuit B 18 ceteros P 19 sectatores B, proseminatores R tamen om. H 20 est (t add. m. 2) R 21 fecisse] fuisse H 22 religionem scripsi, rem C; cf. religionem istain pag. 407, 7 non om. R aristharcus B, aristarcus HP I 21 is II fringendi.P uoluptas R 25 quis] quauis V)

407
cohaerentia fingere, cum philosophorum doctissimi, Plato et Aristoteles et Epicurus et Zenon, ipsi sibi repugnantia et contraria dixerint ? haec est enim mendaciorum natura, ut cohaerere non possint.

illorum autem traditio quia uera est, quadrat undique ac sibi tota consentit et ideo persuadet, quia constanti ratione subfulta est.

non igitur quaestus et commodi gratia religionem istam conmenti sunt, quippe qui et praeceptis et re ipsa eam uitam secuti sint, quae et uoluptatibus caret et omnia quae habentur in bonis spernit, et qui non tantum pro fide mortem subierint, sed etiam morituros esse se et scierint et praedixerint et postea uniuersos qui eorum disciplinam secuti essent acerba et nefanda passuros.

ipsum autem Christum adfirmauit a Iudaeis fugatum collecta nongentorum hominum manu latrocinia fecisse.

quis tantae auctoritati audeat repugnare? credamus hoc plane, nam fortasse illi hoc in somnis Apollo aliquis nuntiauit. tot semper latrones perierunt et cottidie pereunt, utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam non dicam deus,

sed homo appellatus est? uerum tu forsitan ex eo credidisti, quia uos homicidam . Martem consecrastis ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Ariopagitae in crucem sustulissent.