Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
contra qui in rebus prosperis agit, inpatiens est et uirtute maxima caret: inpatientem dico, quia nihil patitur. innocentiam quoque seruare non potest, quae et ipsa iusto et sapienti uiro propria uirtus est,
sed et nocet saepe et concupiscit aliena et rapit quae cupierit per iniuriam, quia uirtutis expers uitio peccatoque subiectus est et fragilitatis oblitus animo insolenter elato tumet. inde iniusti ac deum nescientes et diuitiis et potentia et honoribus florent. haec enim cuncta iniustitiae praemia sunt, quia et perpetua esse non possunt et per cupiditatem uiolentiamque quaeruntur.
iustus uero ac sapiens quia illa omnia humana, ut est a [*](EPITOME 14 (innocentiam)] cf. c. 55, 4. ) [*](AUCTORES 22] cf. c. 18,4. ) [*](BMHSPVJ 1 illis] illis (s s. I. S2) omnibus RS iniuste BI, corr. B2 2 credantur B 4 quod intendimus om. S 5 uoces publicae S 7 qui P necesses (exp. m. 2) restl (s. I. m. 2) P 9 patientia* (m er.) B 10 cu R perlatio] perfert (sed fert in ras. m. 3, prima litt. erase, fuerat 1) B , « 11 patientiam] sapientiam Bl, corr. B3 qa (i. e. quia) SI, q* (i. e. qua) S2, 12 patiatur B, patitur H 13 agit] agit id est in opibus in honore in regno R, cf. pag. 472,13 maximU1 B 14 qui R 15 quae] quia B et ante sapientij ac B 16 sLa,epe B* 17 uirtu trs V subiectus est] subiectus est (est om. R) dominari adfectat (aff- S) in liberos quia temperantiam non habet RS 18 fragilitartilg B"1, fragiVitatisF2 animu BI, corr. B3 relato (exp. m. 2 ?) P elato tumet] elato (sed o ex u m. 3) et B, elatotu - est H iniustitia (sic exp. m. 2) P 20 Oitj B2 21 per om. S cupiditate uiolentiSique (duo " er.) S uiolantiamque Y 22 ac sapiens] sapiens est P humana] humana sunt H es\'t B1, est post dictum habet H ia lelioi B3 )
cione generatos iure fraternitatis esse coniunctos —, sed et suo contentus et paruo, quia fragilitatis suae memor, non amplius quaerit quam unde uitam sustentet, et ex eo ipso quod habuerit inpertit etiam non habenti, quia pius est; pietas autem summa uirtus est.
accedit quod uoluptates caducas uitiosasque contemnit, quarum causa opes adpetuntur, quoniam continens est ac libidinum uictor. idem nihil tumoris atque insolentiae gerens non extollit se altius nec erigit superbum caput, sed placidus et concors et communis et planus est, quia condicionem suam nouit.