Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

deinde, ut fieri solet in rebus incertis, dum inter se inuicem quaerant quae sit huius perseuerantiae causa, multa quae ad religionem pertinent diuulgata ac per rumorem uicissim aucupata discuntur: quae quia bona sunt, placeant necesse est.

praeterea ultio consecuta, sicut semper accidit, ad credendum uehementer inpellit. ne haec quidem leuis causa est quod inmundi daemonum spiritus accepta licentia multorum se corporibus inmergunt, quibus postea eiectis omnes qui resanati fuerint adhaerent religioni cuius potentiam senserunt.

hae tot causae in unum conlatae magnam deo multitudinem mirabiliter adquirunt.

Quidquid ergo aduersus nos mali principes moliuntur fieri ipse permittit. et tamen iniustissimi persecutores, quibus dei nomen contumeliae ac ludibrio fuit, non se putent inpune laturos quia indignationis aduersus nos eius quasi ministri fuerunt.

punientur enim iudicio dei qui accepta potestate supra humanum modum fuerint abusi et insultauerint etiam deo superbius eiusque nomen aeternum uestigiis suis subiecerint impie nefarieque calcandum.