Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod ad praesentem pertinet quaestionem, satis est si ex una uirtute id probemus quod intendimus. nempe magna et praecipua uirtus est patientia, quam pariter et uulgi publicae uoces et philosophi et oratores summis laudibus celebrant.
quodsi negari non potest quin summa sit uirtus, necesse est iustum et sapientem uirum in potestate esse hominis iniusti, ut capiat patientiam. patientia est enim malorum quae aut inferuntur aut accidunt cum aequanimitate perlatio.
ergo iustus ac sapiens quia uirtutem capit, habet in se patientiam: qua carebit omnino, si nihil patietur aduersi.
contra qui in rebus prosperis agit, inpatiens est et uirtute maxima caret: inpatientem dico, quia nihil patitur. innocentiam quoque seruare non potest, quae et ipsa iusto et sapienti uiro propria uirtus est,
sed et nocet saepe et concupiscit aliena et rapit quae cupierit per iniuriam, quia uirtutis expers uitio peccatoque subiectus est et fragilitatis oblitus animo insolenter elato tumet. inde iniusti ac deum nescientes et diuitiis et potentia et honoribus florent. haec enim cuncta iniustitiae praemia sunt, quia et perpetua esse non possunt et per cupiditatem uiolentiamque quaeruntur.