Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Longum est uniuersas uirtutis species promere, ut de singulis doceam, quam necesse sit sapientem ac iustum uirum [*](BRHSPVj 1 ille magnus om. V quaem (a expunx. m. 2) \'rferum1 (s. 1. m. 2) potentem quem potentem dm omnium P 2 dom H patiatur H, patiantur P 3 aut om. H uindicant V cur] cil H 5 paciuntur S conditioni H 6 ret\' Pl rreil B7 qui B remaneaWt B2 7 errores (alt. e ex i) B2, *erroris (t er.) H 10 quibus om. B uident - in-, iustos om. V a fluere R, affluere S 11 et om. P 12 illam P, ezistimant B, recte? 13 deorum S et (ante honoribus) om. H 14 ii edd., hi BRHSV, hii P ha*c (e er.) H altus S 15 tota om. B 16 quod oculis addidi, cf. 22 subiectus oculis; III 9, 12 nec uident — sub oculos uenit; VII 9, 2 quia — uidetur; 5 qui nihil — oculis contuebantur 17 inbe*cillum (c er.) B inbecillum fragile mortale est in inf. mg. add. PJ 21 ipsum est R 22 quate1 B2 25 uirtutu H )

473
longe ab illis bonis abhorrere: quibus quia fruuntur iniusti, deorum cultus ueri et efficaces esse creduntur.

quod ad praesentem pertinet quaestionem, satis est si ex una uirtute id probemus quod intendimus. nempe magna et praecipua uirtus est patientia, quam pariter et uulgi publicae uoces et philosophi et oratores summis laudibus celebrant.

quodsi negari non potest quin summa sit uirtus, necesse est iustum et sapientem uirum in potestate esse hominis iniusti, ut capiat patientiam. patientia est enim malorum quae aut inferuntur aut accidunt cum aequanimitate perlatio.

ergo iustus ac sapiens quia uirtutem capit, habet in se patientiam: qua carebit omnino, si nihil patietur aduersi.