Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non enim ipsi homines persecuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent, sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus ueritas et nota est et inuisa, insinuant se mentibus eorum et instigant nescios in furorem.
hi enim, quamdiu pax est in populo dei, fugitant iustos et pauent, et cum corpora hominum occupant animasque diuexant, adiurantur ab iis et nomine dei ueri fugantur.
quo audito tremunt et exclamant et uri se uerberarique testantur et interrogati qui sint, quando uenerint, quomodo in hominem inrepserint, confitentur. sic extorti et excruciati uirtute diuini nominis exulantur.
propter haec uerbera et minas sanctos et iustos uiros semper oderunt. et quia per se nocere iis nihil possunt, publicis eos odiis persecuntur, quos sibi graues sentiunt, exercentque saeuitiam quam uiolentissime possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem aut, si id efficere non quiuerint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere.