Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nihil enim uident amplius quam (quod oculis? uidetur, corpus scilicet. quod quia oculis manuque tractabile est, inbecillum fragile mortale est: cuius sunt illa omnia bona quae cupiditati ac miraculo sunt, opes honores imperia, quoniam corpori adferunt uoluptates, et ideo tam caduca sunt quam corpus ipsum.

animus uero, in quo solo est homo, quoniam subiectus oculis non est, nec bona eius aspici possunt, quae in sola uirtute sunt posita, et ideo tam stabilis et constans et perpetuus sit necesse est sicut ipsa uirtus, in qua est animi bonum.