Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Non ergo ideo aduersus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis — a multis enim non coluntur — sed quia [*](EPITOME 2-5] c. 48, 7. 6-19] c. 50, 3. ) [*](BRHSP(a 10)V] 1 se add. B3, esse S 2 effurate B\', corr. B7 3 quam sit non sit. V 6 num peius] non potius B num ex non Ht, 7 ac om. V 9 num] non B fcum1 B3 rse\' B3 10 ab etiam mimos agi continuatur P, cf. ad pag. 456, 2 11 uoluntate B 12 quae] qua H 13 hoc B 14 horati H 15 num] non B distruimus P 16 nontuUos P fortuitu RP, furtuito H 17 num] non B, nem V1 18 nec B 20 colentis V 21 neque non colentibus bis Pl, pr. del. P1 irascunt cur H, irascantur Pl, corr. Pl metum H 23 omnibus P1 (corr. P1) edd. 24 disserentur B 25 aduersum BHSP 26 a nobis — non coluntur om. P )

471
ueritas penes nos est, quae, ut est uerissime dictum, odium parit.

quid igitur existimabimus nisi nescire illos quid patiantur? pergitur enim caeco et inrationabili furore, quem nos uidemus, illi nesciunt.

non enim ipsi homines persecuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent, sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus ueritas et nota est et inuisa, insinuant se mentibus eorum et instigant nescios in furorem.

hi enim, quamdiu pax est in populo dei, fugitant iustos et pauent, et cum corpora hominum occupant animasque diuexant, adiurantur ab iis et nomine dei ueri fugantur.

quo audito tremunt et exclamant et uri se uerberarique testantur et interrogati qui sint, quando uenerint, quomodo in hominem inrepserint, confitentur. sic extorti et excruciati uirtute diuini nominis exulantur.