Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed consulendum est etiam nolentibus, quando quid sit bonum nesciunt. cur ergo tam crudeliter uexant cruciant debilitant, si saluos uolunt? aut unde pietas tam impia, ut eos miseris modis aut perdant aut inutiles faciant quibus uelint esse consultum? an uero diis praestant?

at non est sacrificium quod exprimitur inuito. nisi enim sponte atque ex animo fiat, execratio est, cum homines proscriptione iniuriis carcere tormentis adacti faciunt.

si dii sunt isti qui sic coluntur, uel propter hoc solum colendi non sunt, quod sic coli uolunt, digni scilicet detestatione hominum, quibus cum lacrimis, cum gemitu, cum sanguine de membris omnibus fluente libatur.

at nos contra non expetimus ut deum nostrum, qui est omnium uelint nolint, colat aliquis inuitus, nec si non coluerit, irascimur. confidimus enim maiestate eius, qui tam contemptum sui possit ulcisci quam etiam seruorum suorum labores et iniurias.