Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
libet igitur ex iis quaerere cui potissimum praestare se putent cogendo inuitos ad sacrificium. ipsisne quos cogunt? at non est beneficium quod ingeritur recusanti.
sed consulendum est etiam nolentibus, quando quid sit bonum nesciunt. cur ergo tam crudeliter uexant cruciant debilitant, si saluos uolunt? aut unde pietas tam impia, ut eos miseris modis aut perdant aut inutiles faciant quibus uelint esse consultum? an uero diis praestant?