Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
num peius nos destruimus quam quidam philosophi, qui omnino nullos esse deos aiunt, sed omnia sua sponte nata, omnia fortuito fieri quae geruntur? num peius quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quicquam negant, neque irasci eos neque gratia commoueri?
quibus dictis utique persuadent colendos omnino non esse, siquidem nec colentes respiciunt neque non colentibus irascuntur. praeterea cum contra metus disserunt, nihil aliut efficere conantur quam ut nemo deos timeat. et haec tamen ab hominibus et audiuntur libenter et disseruntur inpune.