Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

at enim puniendi sunt qui destruunt religiones. num peius nos destruimus quam natio Aegyptiorum, qui turpissimas bestiarum ac pecudum figuras colunt, quaedam etiam pudenda dictu tamquam deos adorant? num peius quam idem ipsi, qui cum deos colere se dicant, tamen eos publice turpiterque derident, de quibus etiam mimos agi cum risu et uoluptate patiuntur?

qualis haec religio aut quanta maiestas putanda est quae adoratur in templis, inluditur in theatris? et qui haec fecerint, non poenas uiolati numinis pendunt, sed honorati etiam laudatique discedunt.

num peius nos destruimus quam quidam philosophi, qui omnino nullos esse deos aiunt, sed omnia sua sponte nata, omnia fortuito fieri quae geruntur? num peius quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quicquam negant, neque irasci eos neque gratia commoueri?

quibus dictis utique persuadent colendos omnino non esse, siquidem nec colentes respiciunt neque non colentibus irascuntur. praeterea cum contra metus disserunt, nihil aliut efficere conantur quam ut nemo deos timeat. et haec tamen ab hominibus et audiuntur libenter et disseruntur inpune.

Non ergo ideo aduersus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis — a multis enim non coluntur — sed quia [*](EPITOME 2-5] c. 48, 7. 6-19] c. 50, 3. ) [*](BRHSP(a 10)V] 1 se add. B3, esse S 2 effurate B\', corr. B7 3 quam sit non sit. V 6 num peius] non potius B num ex non Ht, 7 ac om. V 9 num] non B fcum1 B3 rse\' B3 10 ab etiam mimos agi continuatur P, cf. ad pag. 456, 2 11 uoluntate B 12 quae] qua H 13 hoc B 14 horati H 15 num] non B distruimus P 16 nontuUos P fortuitu RP, furtuito H 17 num] non B, nem V1 18 nec B 20 colentis V 21 neque non colentibus bis Pl, pr. del. P1 irascunt cur H, irascantur Pl, corr. Pl metum H 23 omnibus P1 (corr. P1) edd. 24 disserentur B 25 aduersum BHSP 26 a nobis — non coluntur om. P )

471
ueritas penes nos est, quae, ut est uerissime dictum, odium parit.

quid igitur existimabimus nisi nescire illos quid patiantur? pergitur enim caeco et inrationabili furore, quem nos uidemus, illi nesciunt.

non enim ipsi homines persecuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent, sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus ueritas et nota est et inuisa, insinuant se mentibus eorum et instigant nescios in furorem.

hi enim, quamdiu pax est in populo dei, fugitant iustos et pauent, et cum corpora hominum occupant animasque diuexant, adiurantur ab iis et nomine dei ueri fugantur.

quo audito tremunt et exclamant et uri se uerberarique testantur et interrogati qui sint, quando uenerint, quomodo in hominem inrepserint, confitentur. sic extorti et excruciati uirtute diuini nominis exulantur.

propter haec uerbera et minas sanctos et iustos uiros semper oderunt. et quia per se nocere iis nihil possunt, publicis eos odiis persecuntur, quos sibi graues sentiunt, exercentque saeuitiam quam uiolentissime possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem aut, si id efficere non quiuerint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere.

non me fugit quid responderi e contrario possit: [*](EPITOME 1 s.] c. 47, 5. 5-14] cf. c. 46, 7. ) [*](AUCTORES ls.] Terent.Andr.Il, 41. §3.5]Cyprian. adDemetr. 15. ) [*](EXPILATORES 3 (pergitur — furore). 7s. (insinuant — furorem)] Lucifer pag. 309, 6 s. ) [*](BRHSPV7 1 ueritas om. R nos est] non est 2i, nosca (corr. m. 2) P qui H 2 igitur] ergo B quid illos (corr. m. 2) B patiuntur V 3 pergitur] feruntur R, per*gitur (1 er.) H, pergit perferuntur S, alia edd., sed cf. Lucifer. pag. 309,6 pergis caeco et inrationabili furore 4 omnes S, nos qo Heunutrmus persequuntur HSP, persecuntur V 5 quia BarS cum P 6 *ac (h er.) B 7 et om. H et instigant nescium furore cod. Luciferi 8 hii P 9 di*uexant (u er.) B 10 iis R, his cett. 11 et (ante exclamant) om. BSP 12 quod modo P homine S 13 torti P 14 exulatrtur (pr. u ex o m. 1, n add. m. 2) B, exolantur RV, exsolantur H, exultantur S, effugantur P uerba P scanctos R 15 ueros Bt, corr. B1 iis R, om. Blpt (s. I. is Ps), ipsi H, his SV 16 persequuntur HSPY 17 exercentquae Bl, corr. B1 quam uiolentissime possunt (corr. m.1 uel2) B 18 quieuerint B 19 auferant edd., auferantur ( ant S) C qui possint] omnino qui possunt H, om. P nequitias B 20 fugat R )

472
\'cur ergo deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patitur nec cultores suos aut uindicat aut tuetur? cur denique qui eum non colunt, et opulenti et potentes et beati sunt et honoribus regnoque potiuntur eosque ipsos dicioni suae ac potestati sub-