Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ei quo intellegi datur quam non sit bonum deos colere, quoniam bono potius adducendi homines ad bonum fuerant, non malo: sed quia illut malum est, etiam officium eius bono caret.

at enim puniendi sunt qui destruunt religiones. num peius nos destruimus quam natio Aegyptiorum, qui turpissimas bestiarum ac pecudum figuras colunt, quaedam etiam pudenda dictu tamquam deos adorant? num peius quam idem ipsi, qui cum deos colere se dicant, tamen eos publice turpiterque derident, de quibus etiam mimos agi cum risu et uoluptate patiuntur?

qualis haec religio aut quanta maiestas putanda est quae adoratur in templis, inluditur in theatris? et qui haec fecerint, non poenas uiolati numinis pendunt, sed honorati etiam laudatique discedunt.

num peius nos destruimus quam quidam philosophi, qui omnino nullos esse deos aiunt, sed omnia sua sponte nata, omnia fortuito fieri quae geruntur? num peius quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quicquam negant, neque irasci eos neque gratia commoueri?