Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Isti autem quia nesciunt uel quid uel quomodo sit colendum, caeci et inprudentes in contrarium cadunt. adorant itaque hostes suos, latrones et interfectores suos uictimis placant et animas suas cum ture ipso cremandas aris detestabilibus inponunt.

irascuntur etiam miseri quod non simul et alii pereant, incredibili mentium caecitate. quid enim uideant qui solem non uident? quasi uero si dii essent, indigerent hominum auxilio aduersus contemptores suos. quid ergo nobis irascuntur, si illi nihil possunt? nisi quod ipsi deos suos destruunt, quorum potestate diffidunt, magis inreligiosi quam qui omnino non colunt.

Cicero in suis Legibus cum caste ad sacrificia praeciperet accedere, pietatem inquit adhibento, opes amouento. qui secus faxit, deus ipse uindex erit.

recte hoc quidem: neque enim fas est desperare de deo, quem ideo colas, quia potentem putes. nam quomodo uindicare [*](EPITOME 11-16. 19-469,1] c. 48, 1-3. \' ) [*](AUCTORES 16] II 8, 19. 20 s.] cf. Cyprian. ad Demetr. c. 14 (pag. 361, 10-12). ) [*](BRHSVJ 1 inclusas*** (qun er., s. l. os er., quod add. m. 2) B 2 eluere (1 ex i m. 2) V 4 pellere B qui* (s er.) B 6 isti V, ipsi celt. 7 inpuidentes V in] et in H 9 cremanda sacris S aris (ar tn ras. ex su ? m. 3) B 10 miseri] miseri uero H simul et alii R Heumannus, similes alii ceit., similiter et alii Betuleius, similes aliis Bucnemannus; an (sui) similes alii ? Lucifer pro similes fort. simplieiter legit idque quodammodo explanauit, si modo recte huc refertur locus pag. 307, 27-32 13 auxi*lio (a er.) H aduersu H bonis B 14 iracuntur R 15 potestati S, fort. recte, de potestate V 17 pietate B adhibento V, adhibent BRH, adhibendo S 18 opos H admouento (s. I. d er., quod add. m. 1) B, amouent R qui] hoc qui R quisjaecus B, quis ecus V fassit Bl, in ras. corr. B3, fac sit V . ipşe uindex erit] erit ultor S 19 recto HS nec R 20 potentem] potestatem Bl, corr. B*, putent S )

469
iniuriam colentis potest, si suam non potest?

libet igitur ex iis quaerere cui potissimum praestare se putent cogendo inuitos ad sacrificium. ipsisne quos cogunt? at non est beneficium quod ingeritur recusanti.