Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Isti autem quia nesciunt uel quid uel quomodo sit colendum, caeci et inprudentes in contrarium cadunt. adorant itaque hostes suos, latrones et interfectores suos uictimis placant et animas suas cum ture ipso cremandas aris detestabilibus inponunt.

irascuntur etiam miseri quod non simul et alii pereant, incredibili mentium caecitate. quid enim uideant qui solem non uident? quasi uero si dii essent, indigerent hominum auxilio aduersus contemptores suos. quid ergo nobis irascuntur, si illi nihil possunt? nisi quod ipsi deos suos destruunt, quorum potestate diffidunt, magis inreligiosi quam qui omnino non colunt.