Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam si qui nostrorum adfuerunt, quamuis temporis gratia coniuerent, animo tamen derisere utpote cum uiderent hominem profitentem se inluminaturum alios, cum ipse caecus esset, reducturum alios ab errore\', cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret, eruditurum alios ad ueritatem, cuius ille ne scintillam quidem unam uidisset aliquando, quippe cum sapientiae professor profligare sapientiam niteretur.
omnes tamen id arguebant, quod illo potissimum tempore id operis esset adgressus quo furebat odiosa crudelitas. o philosophum adulatorem ac tempori seruientem!