Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ubi autem religionis eius contra quam perorabat infirmare uoluit rationem, ineptus uanus ridiculus apparuit, quia grauis ille consultor utilitatis alienae non modo quid obpugnaret, sed etiam quid loqueretur nesciebat.
nam si qui nostrorum adfuerunt, quamuis temporis gratia coniuerent, animo tamen derisere utpote cum uiderent hominem profitentem se inluminaturum alios, cum ipse caecus esset, reducturum alios ab errore\', cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret, eruditurum alios ad ueritatem, cuius ille ne scintillam quidem unam uidisset aliquando, quippe cum sapientiae professor profligare sapientiam niteretur.
omnes tamen id arguebant, quod illo potissimum tempore id operis esset adgressus quo furebat odiosa crudelitas. o philosophum adulatorem ac tempori seruientem!
uerum hic pro sua inanitate contemptus est, qui et gratiam quam sperauit non adeptus est et gloria quam captauit in culpam reprehensionemque conuersa est.
alius eandem materiam [*](AUCTORES 22 alius] sc. Hierocles; cf. de tnort. persecut. 1(3.4. ) [*](BRHSPVj 1 princip#um (i er.) RH laudis (i ex e) JP, -es restituit B3 2 quidem] que* (m er.) H in om. P tura om. H 3 defendendis (alt. d ex t m. 2) S 4 tamen H ut orn. H, et P inpiw H2 5 et] ac BI, hac B3 superstitione f-ne ex -ni m. 1 ?) P uniuerse P\\ corr. P2 6 propitiorSl S2 7 quem P orabat B 9 *****utilitatis fsubtr er.) R oppugnare P 10 nam] quam B qui* (s er.) R, quis (exp. m. 1 ?) P adfuisset B 11 temporibus R grati P coniuereut R, eoniberent HS, conuenirent V, non congrueret B, congrueret P derideret B, tenere R 12 uideret B 18 rejducturuni (re add. m. 2) B alios om. P ra ab errore cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret et eruditurum in inf. mg. add. P2 14 alios om. P erudivtumjiij (v supra t est un ex erudituq. e ut uid. S2 15 ille orn. V nec V 16 quippaum (corr. ?Ił. 2 ?) V 17 ille potentissimo B 18 opus B 19 o om. B filosoforuin V ad- \',latorein PV temporis PV rueruml B3 20 uanitate R 21 et et est I(imt conuersa) eicit Heumannus gloriam HSV )
conposuit enim libellos duos, non contra Christianos, ne inimice insectari uideretur, sed ad Christianos, ut humane ac benigne consulere putaretur: in quibus ita falsitatem scripturae sacrae arguere conatus est, tamquam sibi esset tota contraria.