Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quae igitur temeritas erat id audere dissoluere quod illi nemo interpretatus est? bene, quod aut nihil didicit aut nihil intellexit. tantum enim abest a diuinis litteris repugnantia, quantum ille afuit a fide et ueritate.
praecipue tamen Paulum Petrumque lacerauit ceterosque discipulos tamquam fallaciae seminatores, quos eosdem tamen rudes et indoctos fuisse testatus est: nam quosdam eorum piscatorio artificio fecisse quaestum; quasi aegre ferret quod illam re(ligione)m non Aristophanes aliquis aut Aristarchus commentatus sit.