Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Ergo quia defuerunt aput nos idonei peritique doctores, qui uehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem ueritatis ornate copioseque defenderent, prouocauit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi ueritatem.

omitto eos qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem contigissetque ut eodem tempore dei templum euerteretur, duo extiterunt ibidem qui iacenti atque abiectae ueritati nescio utrum superbius an inportunius insultarent.