Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

num igitur hoc sermone aut aliqua ratione reddita facere nituntur? minime, sed ui atque tormentis. o mira et caeca dementia! in iis putatur mala mens esse qui fidem seruare conantur, in carnificibus autem bona!

in iisne mala mens est qui contra ius humanitatis, contra fas omne lacerantur, an potius in iis qui ea faciunt in corporibus innocentium, quae nec saeuissimi latrones nec iratissimi hostes nec immanissimi barbari aliquando fecerunt? adeone etiam sibi mentiuntur, ut uicissim boni ac mali nomina transferant et inmutent?