Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed haec ipsa ignoratio efficit ut in persequendis sapientibus tam mali sint fingantque se illis consulere, illos ad bonam mentem uelle reuocare.

num igitur hoc sermone aut aliqua ratione reddita facere nituntur? minime, sed ui atque tormentis. o mira et caeca dementia! in iis putatur mala mens esse qui fidem seruare conantur, in carnificibus autem bona!

in iisne mala mens est qui contra ius humanitatis, contra fas omne lacerantur, an potius in iis qui ea faciunt in corporibus innocentium, quae nec saeuissimi latrones nec iratissimi hostes nec immanissimi barbari aliquando fecerunt? adeone etiam sibi mentiuntur, ut uicissim boni ac mali nomina transferant et inmutent?

quid ergo non diem noctem uocant, solem tenebras? alioquin eadem inpudentia est bonis malorum nomen imponere, sapientibus stultorum, iustis inpiorum: quin immo si qua illis [*](EPITOME 10 s.] c. 48, 6. 12-20] c. 48,7; 49,6 s. (et (dum) hanc aduersu» eqs.); 52,1. 13-21] c. 50, 4. ) [*](EXPLLATOBES 5 s. (atque — rapiunt)] Lucifer pag. 304, 3—5. ) [*](BRHSV] 1 possunt H malorum B3 (maiorum Bx) S confugiunt Hype, alt. u ex a V1 3 ratione addicant S 4 implicanti S 6 desipere (i ras. ex u) H supra etiam uox erasa, V consortio SVac nos etiam in consortium malorum tuorum rapere conarisLuciferpag.304,4 8 ignorantia V edd. conl. 4 9 fingantque S, finguntque cett. setfllis B2 10 na S 11 sed ui] sedi V 12 iis edd., his C; an iisne ? 13 in (ante carnificibus) om. B in (ante iisDe) om. B iisne edd., hisne C 14 contra ius] contrarius Y alt. contra] qui contra R 15 an** (ti? er.) V iis edd., his C 16 nec (ante immanissimi) om. R 17 adeone] odio nec B, adone* fc ? er.) V 18 uicissim] licessint B1, in ras. corr. B3 ac] aut B transferat B 19 uiderediemnon Bt, iion B7, \'q\'uidergro non1 diemiion B3 tenebras] tenebras noctem Bx, post noctem 8. I. diem add. B2, noctem expunx. et diem eras. B3 20 alioquin eadem om. R noimen B2 21 inpiorum] inferiorum Bx, corr. B1 )

463
fiducia est uel in philosophia uel in eloquentia, arment se ac refellant haec nostra, si possunt, congrediantur comminus et singula quaeque discutiant.

decet eos suscipere defensionem deorum suorum, ne si nostra inualuerint, ut cottidie inualescunt, cum delubris ac ludibriis suis deserantur. et quoniam ui nihil possunt — augetur enim religio dei quanto magis premitur —, oratione potius et hortamentis agant.