Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed haec ipsa ignoratio efficit ut in persequendis sapientibus tam mali sint fingantque se illis consulere, illos ad bonam mentem uelle reuocare.
num igitur hoc sermone aut aliqua ratione reddita facere nituntur? minime, sed ui atque tormentis. o mira et caeca dementia! in iis putatur mala mens esse qui fidem seruare conantur, in carnificibus autem bona!