Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid enim latro sacrificans aut gladiator roget nisi ut occidant? quid uenenarius nisi ut fallat? quid meretrix nisi ut plurimum peccet? quid adultera nisi aut mortem uiri aut ut sua inpudicitia celetur? quid lena nisi ut multos bonis exuat? quid fur nisi ut plura conpilet?
hic uero etiam leni communique peccato locus nullus est et si quis ad sacrificium non integra conscientia uenerit, audit quae illi deus comminetur, ille qui latebras cordis uidet, qui peccatis semper infestus\' est, qui exigit iustitiam, qui fidem poscit. quis hic malae menti aut malae preci locus est?