Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

isti autem cum ad sacrificandum ueniunt, nihil intimum, nihil proprium diis suis offerunt, non integritatem mentis, non reuerentiam, non timorem. peractis itaque • sacrificiis inanibus omnem religionem in templo et cum templo sicut inuenerant relincunt nihilque secum ex ea neque adferunt neque referunt.

inde est quod eiusmodi religiones neque bonos facere possunt neque firmae atque inmutabiles esse. traducuntur itaque ab his homines facile, quia nihil ibi ad uitam, nihil ad sapientiam, nihil ad fidem discitur.