Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
igitur dei cultus, quoniam - militiae caelestis est, deuotionem maximam fidemque desiderat. quomodo enim deus aut amabit colentem, si ipse non ametur ab eo, aut praestabit precanti quidquid orauerit, cum ad precandum neque ex animo neque obseruanter accedat?
isti autem cum ad sacrificandum ueniunt, nihil intimum, nihil proprium diis suis offerunt, non integritatem mentis, non reuerentiam, non timorem. peractis itaque • sacrificiis inanibus omnem religionem in templo et cum templo sicut inuenerant relincunt nihilque secum ex ea neque adferunt neque referunt.
inde est quod eiusmodi religiones neque bonos facere possunt neque firmae atque inmutabiles esse. traducuntur itaque ab his homines facile, quia nihil ibi ad uitam, nihil ad sapientiam, nihil ad fidem discitur.
quae est enim superstitio illorum [*](EXPILA TORES § 25] Lucifer pag. 307, 21—26. ) [*](BRHSVj 1 patientia* (e er.) B qua B 2 e*t (ante ipsi), s er. B an ipsa ? auctoritate H 4 et in egregio (exp. m. 3) B postea V 5 et addidi ex Lucifero pag. 307, 23 et acceptior fit et canor perierit] mortuus fuerit H summa V consequetur H gloriam consequitur S, sed cf. Lucifer summam consequitur gloriam 6 morte* (m er.) B, mortre1 B7, morte H, mortem SV edd., sed cf. Lucifer. quod pro te duce suo morte occubuerit obcubuerit H 7 fides est seruanda Lucifer 8 potest uirtutis exsoluere] mortis exsoluet B 9 militia BRS est om. R douotionem H fidemrquel B 10 reniml B3 amauit H 11 abeo ex [d]eus B3 ea R aut** (em er.) B praestabit] quomodo praestabit B petenti RH quidqui(d) B 12 obsecrant V 13 i*sti (u er.) V autem] enim B 15 non] in S 16 cum** (In er.) B uenerant H 17 relinquunt HSV nihil B ex ea om. B 18 inde est] ide V 19 firmos BS, firme R, firmes H ∗∗mutabiles (in er. s. I. semper er., quod add. m. 2) B esse om. S traducantur B1, corr. B3 20 hominibus B 21-467,2 qua pro quae ante est, uis, origo, substantia H quae ratio om. S )
nostra uero religio eo firma est et solida et inmutabilis, quia iustitiam docet, quia nobiscum semper est, quia tota in animo colentis est, quia mentem ipsam pro sacrificio habet. illic nihil exigitur aliut quam sanguis pecudum et fumus et inepta libatio, hic bona mens, purum pectus, innocens uita; illuc ueniunt sine dilectu adulterae inpudicae, lenae procaces, obscenae meretrices, ueniunt gladiatores latrones fures uenefici et precantur nihil aliut quam ut scelera inpune committant.
quid enim latro sacrificans aut gladiator roget nisi ut occidant? quid uenenarius nisi ut fallat? quid meretrix nisi ut plurimum peccet? quid adultera nisi aut mortem uiri aut ut sua inpudicitia celetur? quid lena nisi ut multos bonis exuat? quid fur nisi ut plura conpilet?