Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
recta igitur [*](EPITOME 10] e. 48,1. 14-21]c.48,6(sidiiseqs.). 19-21]c.49,2. ) [*](AUCTOBES 6] Verg. Aen. III 112. ) [*](EXPILATORES 11-15 (o quam — moriendo)] Lucifer pag. 307, 15-19. ) [*](B(G)RHSV] 1 credelitate V coniugi V 2 et — et] aut - aut R 3 diserentur H, deserant V fere ex fuera ut uid. B3 euulgus B 4 incorruptumrquel B2 cumiseria BI, cumiseria B2, simystieria B3 cognoscant Bx, alt. n del. B3 5 memoriam S, memoria cett. damnauit Bt (corr. B2) S 6 quaerit B sacrisiu**sti / (i in sti add. m. 3, post 2 uel 3 litt. er.) tu (t add. m. 3) ******tasunt B instituta sunt] institutas S 9 \'iffuident B3 hinc fere incepit codicis G pag. 114 (176), cuius in uerss. 19 - 21 perpauca legi poterant 10 publica B 11 0 om. H honesta* fm ? er.) B uoluptate B\', corr. B3 12 praestatius H 14 defensionis (alt. i in ras. ex e ? m. 3) B est enim religio R 16 scelere ex fidere ut uid. V2 sint H 17 bonum] bonorum B maloru ex malum B2 19 defenditur B luitur atque uiolatur B uolabitur H. 21 nulla] supplicatio nulla B ) [*]( IVnU. Lact. 1. ) [*]( 30 )
nam si is qui m hac terrestri militia regi suo fidem seruat in aliquo egregio facinore, si post uixerit, (et) acceptior fit et carior, si perierit, summam consequitur gloriam, quod pro duce suo morte occubuerit, quanto magis imperatori omnium deo fides seruanda est, qui non tantum uiuentibus, sed etiam mortuis praemium potest uirtutis exsoluere?
igitur dei cultus, quoniam - militiae caelestis est, deuotionem maximam fidemque desiderat. quomodo enim deus aut amabit colentem, si ipse non ametur ab eo, aut praestabit precanti quidquid orauerit, cum ad precandum neque ex animo neque obseruanter accedat?
isti autem cum ad sacrificandum ueniunt, nihil intimum, nihil proprium diis suis offerunt, non integritatem mentis, non reuerentiam, non timorem. peractis itaque • sacrificiis inanibus omnem religionem in templo et cum templo sicut inuenerant relincunt nihilque secum ex ea neque adferunt neque referunt.