Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed merito non audent de rebus quicquam docere diuinis, ne et a nostris derideantur et a suis deserantur.

nam fere uulgus, cui simplex incorruptumque iudicium est, si mysteria illa cognoscat in memoriam mortuorum constituta, damnabit aliutque uerius quod colat quaeret. hinc fida silentia sacris instituta sunt ab hominibus callidis, ne sciat populus quid colat.

cum autem nos in eorum doctrinis uersemur, cur nobis aut non credunt, qui utrumque nouimus, aut inuident, quia falsis uera praetulimus? \'sed defendenda sunt\' inquiunt \'suscepta publice sacra: o quam honesta uoluntate miseri errant!

sentiunt enim nihil esse in rebus humanis religione praestantius eamque summa ui oportere defendi, sed ut in ipsa religione sic in defensionis genere falluntur.

defendenda enim religio est non occidendo sed moriendo, non saeuitia sed patientia, non scelere sed fide: illa enim malorum sunt, haec bonorum, et necesse est bonum in religione uersari, non malum.

nam si sanguine, si tormentis, si malo religionem defendere uelis, iam non defendetur illa, sed polluetur atque uiolabitur. nihil est enim tam uoluntarium quam religio, in qua si animus sacrificantis auersus est, iam sublata, iam nulla est.