Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque nemo a nobis retinetur inuitus — inutilis est enim deo qui deuotione ac fide caret — et tam nemo discedit ipsa ueritate retinente.
doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia ueritatis est, loquantur hiscant, audeant inquam disputare nobiscum aliquid eiusmodi: iam profecto ab aniculis quas contemnunt et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur.
cum enim sint peritissimi deorumque progeniem et res gestas et imperia et interitus et sepulcra de libris nouerint ipsosque ritus quibus sunt initiati uel ex rebus gestis hominum uel ex casibus uel etiam ex mortibus natos sciant, incredibilis dementia est deos putare quos fuisse mortales negare non audeant: uel si tam inpudentes fuerint ut negent, suae illos ac suorum litterae coarguant, ipsa denique illos sacrorum initia conuincant.
sciant igitur ex hoc ipso quantum intersit inter uerum atque falsum, quando ipsi cum sint eloquentes, persuadere non possunt, inperiti ac rudes possunt, quia res ipsa et ueritas loquitur.