Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non est opus ui et iniuria, quia religio cogi non potest, uerbis potius quam uerberibus res agenda est, ut sit uoluntas. destringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum uera est, adseratur. parati sumus [*](EPITOME 19-21] c. 48, c. 7 (uerbis, sed uerberibus); o. 49, 1 s. ) [*](AUCTORES 20] cf. Tertull. ad Scap. c. 2 (I pag. 540): sed nec religionis est cogere religionem. ) [*](BRHSVJ 1 in (ante eloquentia) om. H se ac — possunt] se ac malosofia uelin eloquentia si possunt sic R 2 cominus S 4 deorum om. H ne] ni B inualueriwt B3 5 suis ac ludibriis H *a*c (h et e er.) B suis (pr. s add. m. 2) S iefe B3 6 ui om. Bl, sui 8. I. B3 7 ratione H edd. Ifortamentis B* uacant B\', *agant B9 precedant H, procedunt V 8 seu] eu 8\', eo% (i.e. -rum) S7 minoris V augeres V 9 reges] res H, regres (up. m. 2) V sacrificuli edd., sacrifi***coli (cio er.) B, sacrificoli RHS, sacricoli V sunt] s eras. S antistites (pr. i ras. ex e) H 10 reuocent R cofrortentur (h m. 2) nos B 11 nomine H 13 sirnlt B1 14 ratio] origo R poenam, sed m del. R 15 uellint H 16 illi Bl (corr. B7) R non om.S 17 uale*t (n er.) B quid****quam (quem er.) B mortales homines Bl, corr. B2 21 uolun*tas (p er.) B; an uoluntaria (cf. pag. 465, 20; Epit. 49,2)? uolunta<ti)s lIartelius; cf. Buenemannum distringant B )

464
audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus, sicut ne saeuientibus quidem cedimus.

imitentur nos, ut rationem rei totius exponant: nos enim non inlicimus, ut ipsi obiectant, sed docemus probamus ostendimus.

itaque nemo a nobis retinetur inuitus — inutilis est enim deo qui deuotione ac fide caret — et tam nemo discedit ipsa ueritate retinente.

doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia ueritatis est, loquantur hiscant, audeant inquam disputare nobiscum aliquid eiusmodi: iam profecto ab aniculis quas contemnunt et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur.

cum enim sint peritissimi deorumque progeniem et res gestas et imperia et interitus et sepulcra de libris nouerint ipsosque ritus quibus sunt initiati uel ex rebus gestis hominum uel ex casibus uel etiam ex mortibus natos sciant, incredibilis dementia est deos putare quos fuisse mortales negare non audeant: uel si tam inpudentes fuerint ut negent, suae illos ac suorum litterae coarguant, ipsa denique illos sacrorum initia conuincant.