Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

procedant in medium pontifices seu minores seu maximi, flamines augures, item reges sacrificuli quique sunt sacerdotes et antistites religionum, conuocent nos ad contionem, cohortentur ad suscipiendos cultus deorum, persuadeant multos esse quorum numine ac prouidentia regantur omnia, ostendant origines et initia sacrorum ac deorum quomodo sint mortalibus tradita, qui fons, quae ratio sit explicent, proferant quae merces in cultu, quae poena in contemptu maneat, quare ab hominibus coli se uelint, quid illis, si beati sunt, humana pietas conferat: quae omnia non adseueratione propria — nec enim ualet quicquam mortalis hominis auctoritas — sed diuinis aliquibus testimoniis confirment, sicuti nos facimus.

non est opus ui et iniuria, quia religio cogi non potest, uerbis potius quam uerberibus res agenda est, ut sit uoluntas. destringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum uera est, adseratur. parati sumus [*](EPITOME 19-21] c. 48, c. 7 (uerbis, sed uerberibus); o. 49, 1 s. ) [*](AUCTORES 20] cf. Tertull. ad Scap. c. 2 (I pag. 540): sed nec religionis est cogere religionem. ) [*](BRHSVJ 1 in (ante eloquentia) om. H se ac — possunt] se ac malosofia uelin eloquentia si possunt sic R 2 cominus S 4 deorum om. H ne] ni B inualueriwt B3 5 suis ac ludibriis H *a*c (h et e er.) B suis (pr. s add. m. 2) S iefe B3 6 ui om. Bl, sui 8. I. B3 7 ratione H edd. Ifortamentis B* uacant B\', *agant B9 precedant H, procedunt V 8 seu] eu 8\', eo% (i.e. -rum) S7 minoris V augeres V 9 reges] res H, regres (up. m. 2) V sacrificuli edd., sacrifi***coli (cio er.) B, sacrificoli RHS, sacricoli V sunt] s eras. S antistites (pr. i ras. ex e) H 10 reuocent R cofrortentur (h m. 2) nos B 11 nomine H 13 sirnlt B1 14 ratio] origo R poenam, sed m del. R 15 uellint H 16 illi Bl (corr. B7) R non om.S 17 uale*t (n er.) B quid****quam (quem er.) B mortales homines Bl, corr. B2 21 uolun*tas (p er.) B; an uoluntaria (cf. pag. 465, 20; Epit. 49,2)? uolunta<ti)s lIartelius; cf. Buenemannum distringant B )

464
audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus, sicut ne saeuientibus quidem cedimus.

imitentur nos, ut rationem rei totius exponant: nos enim non inlicimus, ut ipsi obiectant, sed docemus probamus ostendimus.

itaque nemo a nobis retinetur inuitus — inutilis est enim deo qui deuotione ac fide caret — et tam nemo discedit ipsa ueritate retinente.

doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia ueritatis est, loquantur hiscant, audeant inquam disputare nobiscum aliquid eiusmodi: iam profecto ab aniculis quas contemnunt et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur.

cum enim sint peritissimi deorumque progeniem et res gestas et imperia et interitus et sepulcra de libris nouerint ipsosque ritus quibus sunt initiati uel ex rebus gestis hominum uel ex casibus uel etiam ex mortibus natos sciant, incredibilis dementia est deos putare quos fuisse mortales negare non audeant: uel si tam inpudentes fuerint ut negent, suae illos ac suorum litterae coarguant, ipsa denique illos sacrorum initia conuincant.

sciant igitur ex hoc ipso quantum intersit inter uerum atque falsum, quando ipsi cum sint eloquentes, persuadere non possunt, inperiti ac rudes possunt, quia res ipsa et ueritas loquitur.

quid ergo saeuiunt? ut stultitiam suam dum minuere uolunt augeant. longe diuersa sunt carnificina et pietas nec potest [*](EPITUME 22 s.] c. 49, 6 (carnificinam — pios). ) [*](EXPILATOMES § 16] Lucifer pag. 3U6, 15-2\'2. ) [*](B(G)liHSV] 2 credimus V 3 totius rei H, rei . p • totius S iuligimus V oblectant R 4 post itaque s. I. ueq, S1 6 retineredocuisti ut uid. Bl, retinentedoceantisti1 B3 7 ueritati\'s B2 discant BH, idiscant R2 10 stultitia] iustitia R sint om. H hinc fere incepit codicis G pag.113 (175), in qua nihil legi poterat 11 progenie H 12 nouerunt, B ritus] hiatus ut uid. BJ, in ras. corr. B3 13 inhiati BJ, corr. B3 14 moribus BY amentia R 15 tamen B 16 inprudentes B 17 coarguent H conuincent H 18 ex] uel ex RS edd., sed cf. Lucifer. pag. 306, 15 scias itaque ex hoc ipso et sujrra pag. 417,21; 438,21; 430,15 hoc om. B atque] et HV, sed cf. Lucifer. quantum intersit inter uerum atque falsum 19 an (tameD) persuadere ex Lucifero? notU (s er.)B 20 inperiti ac rudes possunt in inf. mg. 1P etJ ac H, sed cf. Lucifer. an fort. locuutur ex loquautur Luciferi? 21 rutl B3 stultitiaquando lJl, stultitiaquamduto1 corr. et supra aqu littcras aliquas nunc erasas add.B2, stultitiamsuamdum B3 mlueruntBl(corr.B3)H 22 audeant BI, corr. B3 carnifices*et ex carnificesnec B\', carnificinaet B3 )

465
aut ueritas cum ui aut iustitia cum crudelitate coniungi.

sed merito non audent de rebus quicquam docere diuinis, ne et a nostris derideantur et a suis deserantur.