Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Discant igitur et suarum et alienarum interfectores animarum quam inexpiabile facinus admittant, primum quod se. ipsos iugulant perditissimis daemonibus seruiendo, quos deus in aeterna supplicia damnauit, deinde quod nec ab aliis deum coli patiuntur, sed auertere homines ad mortifera sacra contendunt nitunturque summa diligentia ne qua sit anima incolumis in terra quae saluo statu suo spectet in caelum.
quid aliut dicam quam miseros qui praedonum suorum instigationibus parent, quos deos esse opinantur? quorum neque condicionem neque originem neque nomina neque rationem sciunt, sed inhaerente persuasione uulgari libenter errant et stultitiae suae fauent.