Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

deinde quid adiungis? sed si aut ingrati uniuersi aut inuidi multi aut inimici potentes suis uirtutem praemiis spoliant, —

o quam fragilem, quam inanem uirtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest! quae si bona sua diuina iudicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam inuidi, tam potentes, qui uirtutem spoliare ualeant iis bonis quae fuerint in eam conlata diuinitus?

— ne illa se inquit multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat. quibus solaciis? quo decore? cum in crimen saepe ueniat et in poenam decor ille uertatur.

quid enim, si, ut Furius dicebat, rapiatur uexetur exterminetur egeat, auferantur ei manus, effodiantur oculi, damnetur uinciatur [*](EPITOME 16—460, 20. 461, 8-12] c. 52, 7-9. ) [*](AUCTORES 19 ss.] cf. supra c. 12, 5. ) [*](EXPILATORES 15 s.] Lucifer pag. 303,8 s. 20-460,1] idem pag. 303, 9-11. ) [*](B(—12)RHSV] 2 accipiat S, accepit V 3 posse om. V 4 uirtute RH 6 qijis V 7 te om. R laelii sapientem R sapientissimum B cum om. H 8 quaE H 9 labentemque (sed pr. e ex a ut uid. m. 3 B) BH sententiam] faciam R quod V adiunges H 10 ingrati] ignorant BI, corr.B3 11 a***ut (Tii er.) B inimi\'ci\' B2 12 quam.. (ante inanem) B a quam * * codex B in eadem pagina transilit ad pag. 460, 23 catur et si filius, partem quae intercidit in mg. super. et inf. add. man. 3; cuius partis scripturae discrepantes ut nullius momenti in conlatione non descriptae sunt si spoliari] ispoliari H 14 aiebat R existere] ezi S 15 uirtute H iis R, his HSV Lucifer pag. 303, 9 16 rseJ V inquit] quidem H 17 sustentat* S 18 quo] que S 19 poenam] poenam saepe R 20 neietur rapiatur supra pag. 437,17, sed cf. Zwt/er. pag. 303,9 rapis nos, uexas (sic pro negas scnbendum) exterminetur uexetur R. )

460
uratur, miseris etiam modis necetur. perdetne suum praemium uirtus aut potius peribit ipsa? minime, sed et mercedem suam deo iudice accipiet et uiuet ac semper uigebit.

quae si tollas, nihil potest in uita hominum tam inutile. tam stultum uideri esse quam uirtus: cuius naturalis bonitas et honestas docere nos potest animam non esse mortalem diuinumque illi a deo praemium constitutum.