Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quis ergo te sapientem, Laeli, putet, cum ipse tibi loquare contraria et paulo post uirtuti adimas quae dedisti? sed uidelicet ignorantia ueri facit incertam labantemque sententiam.

deinde quid adiungis? sed si aut ingrati uniuersi aut inuidi multi aut inimici potentes suis uirtutem praemiis spoliant, —

o quam fragilem, quam inanem uirtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest! quae si bona sua diuina iudicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam inuidi, tam potentes, qui uirtutem spoliare ualeant iis bonis quae fuerint in eam conlata diuinitus?

— ne illa se inquit multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat. quibus solaciis? quo decore? cum in crimen saepe ueniat et in poenam decor ille uertatur.