Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quibus ergo suppliciis dignus est desertor eius qui et dominus uerus et pater est, nisi quae deus ipse constituit, qui spiritibus iniustis aeternum parauit ignem, quod ipse per uates suos inpiis ac rebellibus comminatur?.
Discant igitur et suarum et alienarum interfectores animarum quam inexpiabile facinus admittant, primum quod se. ipsos iugulant perditissimis daemonibus seruiendo, quos deus in aeterna supplicia damnauit, deinde quod nec ab aliis deum coli patiuntur, sed auertere homines ad mortifera sacra contendunt nitunturque summa diligentia ne qua sit anima incolumis in terra quae saluo statu suo spectet in caelum.
quid aliut dicam quam miseros qui praedonum suorum instigationibus parent, quos deos esse opinantur? quorum neque condicionem neque originem neque nomina neque rationem sciunt, sed inhaerente persuasione uulgari libenter errant et stultitiae suae fauent.
a quibus si persuasionis eius rationem requiras, [*](EPITOME c. 19, 1-24] c. 48. 24—462, 10] c. 50, 1 s. ) [*](EXPILATOEES §2] Lucifer 303, 31 — 304,2. ) [*](BBHSVj 5 beneficium ut uid. B1, corr. B3 6 sumrainistrat R an num — uiuat? scribendum ? 10 quae om. B1, detis ipse \'quae\' corr. B3, t que (- m. 2) S spiriHlibus (ta cr., t add. m.2) V 11 uatos V 16 aeterna* (m er.) H subplicia H damnabit H 17 aduertere jR 18 nituuturqu*e (a er.) B incolomis HV 19 quae (ae in ras. ex 1 litt. m. 3) B, q (i. e. qui) S salua V 21 un pareant ? cf. Lucifer. pag. 303, 31 quid aliud dicam quam miserum qui — pareas deosese (tert. e ex i ?) sopinantur sic V opinatur H 22 rationes B herente B, sed inhaerente cordi tuo persuasione tua sacrilega Lucifer pag. 304, 1 23 errent B 24 a**quibus (li er.) B si] qui si H, om. S nulla B )
sic inpiicati rerum omnium ignorantia nec se nec deos suos norunt. atque utinam soli errare, soli desipere uellent ! alios etiam in consortium mali sui rapiunt quasi habituri solacium de perditione multorum.
sed haec ipsa ignoratio efficit ut in persequendis sapientibus tam mali sint fingantque se illis consulere, illos ad bonam mentem uelle reuocare.
num igitur hoc sermone aut aliqua ratione reddita facere nituntur? minime, sed ui atque tormentis. o mira et caeca dementia! in iis putatur mala mens esse qui fidem seruare conantur, in carnificibus autem bona!
in iisne mala mens est qui contra ius humanitatis, contra fas omne lacerantur, an potius in iis qui ea faciunt in corporibus innocentium, quae nec saeuissimi latrones nec iratissimi hostes nec immanissimi barbari aliquando fecerunt? adeone etiam sibi mentiuntur, ut uicissim boni ac mali nomina transferant et inmutent?