Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quibus ergo suppliciis dignus est desertor eius qui et dominus uerus et pater est, nisi quae deus ipse constituit, qui spiritibus iniustis aeternum parauit ignem, quod ipse per uates suos inpiis ac rebellibus comminatur?.
Discant igitur et suarum et alienarum interfectores animarum quam inexpiabile facinus admittant, primum quod se. ipsos iugulant perditissimis daemonibus seruiendo, quos deus in aeterna supplicia damnauit, deinde quod nec ab aliis deum coli patiuntur, sed auertere homines ad mortifera sacra contendunt nitunturque summa diligentia ne qua sit anima incolumis in terra quae saluo statu suo spectet in caelum.